예레미야 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 예레미야 (Jeremiah) · 25절
- 1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
- 2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
- 3 quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia
- 4 argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur
- 5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
- 6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
- 7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
- 8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est
- 9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec
- 10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius
- 11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
- 12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
- 13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
- 14 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis
- 15 vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt
- 16 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi
- 17 congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
- 18 quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
- 19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
- 20 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
- 21 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
- 22 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
- 23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
- 24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
- 25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗