로그인

열왕기하 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 열왕기하 (2 Kings) · 27절

  1. 1 Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis
  2. 2 et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius
  3. 3 verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis
  4. 4 porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis
  5. 5 cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israhel
  6. 6 egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel
  7. 7 misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui
  8. 8 dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum Idumeae
  9. 9 perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos
  10. 10 dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab
  11. 11 et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae
  12. 12 et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom
  13. 13 dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab
  14. 14 dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem
  15. 15 nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait
  16. 16 haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et fossas
  17. 17 haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra
  18. 18 parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra
  19. 19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus
  20. 20 factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis
  21. 21 universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis
  22. 22 primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem
  23. 23 dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab
  24. 24 perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab
  25. 25 et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa
  26. 26 quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt
  27. 27 arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗