역대하 17장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대하 (2 Chronicles) · 19절
- 1 regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
- 2 constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
- 3 et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
- 4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
- 5 confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
- 6 cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
- 7 tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda
- 8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
- 9 docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
- 10 itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
- 11 sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem
- 12 crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
- 13 et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
- 14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
- 15 post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
- 16 post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
- 17 hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
- 18 post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
- 19 hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗