역대상 26장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 32절
- 1 divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
- 2 filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus
- 3 Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
- 4 filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
- 5 Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus
- 6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi
- 7 filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
- 8 omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
- 9 porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo
- 10 de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem
- 11 Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
- 12 hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini
- 13 missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
- 14 cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
- 15 Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium
- 16 Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam
- 17 ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini
- 18 in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas
- 19 hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
- 20 porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
- 21 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli
- 22 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini
- 23 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
- 24 Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
- 25 fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
- 26 ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
- 27 de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini
- 28 haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
- 29 Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
- 30 porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
- 31 Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
- 32 fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗