로그인

역대상 24장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 31절

  1. 1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
  2. 2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
  3. 3 et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
  4. 4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
  5. 5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
  6. 6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
  7. 7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
  8. 8 tertia Arim quarta Seorim
  9. 9 quinta Melchia sexta Maiman
  10. 10 septima Accos octava Abia
  11. 11 nona Hiesu decima Sechenia
  12. 12 undecima Eliasib duodecima Iacim
  13. 13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
  14. 14 quintadecima Belga sextadecima Emmer
  15. 15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses
  16. 16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
  17. 17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
  18. 18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
  19. 19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
  20. 20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
  21. 21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
  22. 22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
  23. 23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
  24. 24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir
  25. 25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
  26. 26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
  27. 27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
  28. 28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
  29. 29 filius vero Cis Ierahemel
  30. 30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
  31. 31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗