로그인

역대상 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 43절

  1. 1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
  2. 2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
  3. 3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
  4. 4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
  5. 5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
  6. 6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
  7. 7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
  8. 8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
  9. 9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
  10. 10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
  11. 11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
  12. 12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
  13. 13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
  14. 14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
  15. 15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
  16. 16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
  17. 17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
  18. 18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
  19. 19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius
  20. 20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
  21. 21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
  22. 22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
  23. 23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
  24. 24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
  25. 25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
  26. 26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
  27. 27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
  28. 28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
  29. 29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
  30. 30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
  31. 31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
  32. 32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
  33. 33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
  34. 34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
  35. 35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
  36. 36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
  37. 37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
  38. 38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
  39. 39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
  40. 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
  41. 41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
  42. 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
  43. 43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗