로그인

여호수아 21장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 여호수아 (Joshua) · 42절

  1. 1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
  2. 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
  3. 3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
  4. 4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
  5. 5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
  6. 6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
  7. 7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
  8. 8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
  9. 9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina
  10. 10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
  11. 11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
  12. 12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
  13. 13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
  14. 14 et Iether et Isthimon
  15. 15 et Helon Dabir
  16. 16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
  17. 17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
  18. 18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
  19. 19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
  20. 20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio
  21. 21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
  22. 22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
  23. 23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
  24. 24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
  25. 25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
  26. 26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
  27. 27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
  28. 28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
  29. 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
  30. 30 de tribu autem Aser Masal et Abdon
  31. 31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
  32. 32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
  33. 33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
  34. 34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
  35. 35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
  36. 37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
  37. 38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim
  38. 39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
  39. 40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae
  40. 41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
  41. 42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
  42. 43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗