로그인

여호수아 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 여호수아 (Joshua) · 63절

  1. 1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
  2. 2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
  3. 3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
  4. 4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
  5. 5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
  6. 6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
  7. 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
  8. 8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
  9. 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
  10. 10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
  11. 11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
  12. 12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
  13. 13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
  14. 14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
  15. 15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est Civitas litterarum
  16. 16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
  17. 17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
  18. 18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
  19. 19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
  20. 20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
  21. 21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
  22. 22 et Cina et Dimona Adeda
  23. 23 et Cedes et Asor Iethnan
  24. 24 Zif et Thelem Baloth
  25. 25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
  26. 26 Aman Same et Molada
  27. 27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth
  28. 28 et Asersual et Bersabee et Baziothia
  29. 29 Bala et Hiim Esem
  30. 30 et Heltholad Exiil et Harma
  31. 31 Siceleg et Medemena et Sensenna
  32. 32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
  33. 33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
  34. 34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
  35. 35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
  36. 36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
  37. 37 Sanan et Adesa et Magdalgad
  38. 38 Delean et Mesfa et Iecthel
  39. 39 Lachis et Bascath et Aglon
  40. 40 Thebbon et Lehemas et Chethlis
  41. 41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
  42. 42 Labana et Aether et Asan
  43. 43 Ieptha et Esna et Nesib
  44. 44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
  45. 45 Accaron cum vicis et villulis suis
  46. 46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
  47. 47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
  48. 48 et in monte Samir et Iether et Soccho
  49. 49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
  50. 50 Anab et Isthemo et Anim
  51. 51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
  52. 52 Arab et Roma et Esaan
  53. 53 Ianum et Bethafua et Afeca
  54. 54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
  55. 55 Maon et Chermel et Zif et Iotae
  56. 56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe
  57. 57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
  58. 58 Alul et Bethsur et Gedor
  59. 59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
  60. 60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
  61. 61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha
  62. 62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
  63. 63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗