로그인

에스라 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 에스라 (Ezra) · 44절

  1. 1 sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu
  2. 2 et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc
  3. 3 percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat
  4. 4 surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac
  5. 5 surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt
  6. 6 et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant
  7. 7 et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem
  8. 8 et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis
  9. 9 convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis
  10. 10 et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel
  11. 11 et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis
  12. 12 et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat
  13. 13 verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto
  14. 14 constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc
  15. 15 igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos
  16. 16 feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem
  17. 17 et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi
  18. 18 et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia
  19. 19 et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent
  20. 20 et de filiis Emmer Anani et Zebedia
  21. 21 et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias
  22. 22 et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa
  23. 23 et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer
  24. 24 et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri
  25. 25 et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea
  26. 26 et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia
  27. 27 et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza
  28. 28 et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai
  29. 29 et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth
  30. 30 et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse
  31. 31 et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon
  32. 32 Beniamin Maloch Samarias
  33. 33 de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei
  34. 34 de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel
  35. 35 Baneas et Badaias Cheiliau
  36. 36 Vannia Marimuth et Eliasib
  37. 37 Matthanias Mathanai et Iasi
  38. 38 et Bani et Bennui Semei
  39. 39 et Salmias et Nathan et Adaias
  40. 40 Mechnedabai Sisai Sarai
  41. 41 Ezrel et Selemau Semeria
  42. 42 Sellum Amaria Ioseph
  43. 43 de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia
  44. 44 omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗