에스겔 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 에스겔 (Ezekiel) · 8절
- 1 et factus est sermo Domini ad me dicens
- 2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum
- 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
- 4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus
- 5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis
- 6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
- 7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
- 8 et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗