야고보서 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 야고보서 (James) · 17절
- 1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
- 2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
- 3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
- 4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
- 5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
- 6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
- 7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
- 8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
- 9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
- 10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
- 11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
- 12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
- 13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
- 14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
- 15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
- 16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
- 17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗