아모스 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 아모스 (Amos) · 15절
- 1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
- 2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
- 3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
- 4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
- 5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
- 6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
- 7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
- 8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
- 9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
- 10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
- 11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
- 12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
- 13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
- 14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
- 15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗