아가 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 아가 (Song of Songs) · 14절
- 1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
- 2 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
- 3 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
- 4 adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
- 5 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
- 6 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
- 7 aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
- 8 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
- 9 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
- 10 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
- 11 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
- 12 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
- 13 quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
- 14 fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum EXPLICIT LIBER CANTICUM CANTICORUM
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗