아가 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 아가 (Song of Songs) · 12절
- 1 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
- 2 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
- 3 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
- 4 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
- 5 dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
- 6 sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
- 7 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
- 8 una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
- 9 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
- 10 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
- 11 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
- 12 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗