아가 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 아가 (Song of Songs) · 16절
- 1 Osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
- 2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
- 3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
- 4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
- 5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
- 6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
- 7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
- 8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
- 9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
- 10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
- 11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
- 12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
- 13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
- 14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
- 15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
- 16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗