신명기 34장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 신명기 (Deuteronomy) · 12절
- 1 ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
- 2 et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum
- 3 et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor
- 4 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam
- 5 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino
- 6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
- 7 Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
- 8 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
- 9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
- 10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem
- 11 in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
- 12 et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel EXPLICIT LIBER HELLEADDABARIM ID EST DEUTERONOMIUM
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗