신명기 27장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 신명기 (Deuteronomy) · 26절
- 1 praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
- 2 cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
- 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
- 4 quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
- 5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
- 6 et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
- 7 et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
- 8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
- 9 dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
- 10 audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
- 11 praecepitque Moses populo in die illo dicens
- 12 hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
- 13 et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
- 14 et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
- 15 maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
- 16 maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
- 17 maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
- 18 maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
- 19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
- 20 maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
- 21 maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
- 22 maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
- 23 maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
- 24 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
- 25 maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
- 26 maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗