로그인

신명기 14장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 신명기 (Deuteronomy) · 29절

  1. 1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo
  2. 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram
  3. 3 ne comedatis quae inmunda sunt
  4. 4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram
  5. 5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum
  6. 6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis
  7. 7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis
  8. 8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
  9. 9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite
  10. 10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt
  11. 11 omnes aves mundas comedite
  12. 12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum
  13. 13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
  14. 14 et omne corvini generis
  15. 15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum
  16. 16 herodium et cycnum et ibin
  17. 17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem
  18. 18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem
  19. 19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur
  20. 20 omne quod mundum est comedite
  21. 21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae
  22. 22 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos
  23. 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
  24. 24 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare
  25. 25 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
  26. 26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
  27. 27 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
  28. 28 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
  29. 29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗