시편 96편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절
- 1 Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
- 2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
- 3 ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
- 4 apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
- 5 montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
- 6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
- 7 confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
- 8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
- 9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
- 10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
- 11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
- 12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗