로그인

시편 80편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 17절

  1. 1 victori in torcularibus Asaph
  2. 2 laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
  3. 3 adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
  4. 4 clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
  5. 5 quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
  6. 6 testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
  7. 7 amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
  8. 8 in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
  9. 9 audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
  10. 10 non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
  11. 11 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
  12. 12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
  13. 13 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
  14. 14 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
  15. 15 quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
  16. 16 qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
  17. 17 et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗