로그인

시편 68편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 37절

  1. 1 victori pro liliis David
  2. 2 salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
  3. 3 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
  4. 4 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
  5. 5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
  6. 6 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
  7. 7 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
  8. 8 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
  9. 9 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
  10. 10 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
  11. 11 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
  12. 12 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
  13. 13 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
  14. 14 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
  15. 15 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
  16. 16 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
  17. 17 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
  18. 18 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
  19. 19 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
  20. 20 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
  21. 21 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
  22. 22 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
  23. 23 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
  24. 24 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
  25. 25 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
  26. 26 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
  27. 27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
  28. 28 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
  29. 29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
  30. 30 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
  31. 31 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
  32. 32 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
  33. 33 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
  34. 34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
  35. 35 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
  36. 36 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
  37. 37 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗