로그인

시편 67편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 36절 · 대역: King James Version

절Biblia Sacra Vulgata (2007)King James Version
1 victori David psalmus cantici God be merciful unto us, and bless us; and cause his face to shine upon us; Selah.
2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius That thy way may be known upon earth, thy saving health among all nations.
3 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei Let the people praise thee, O God; let all the people praise thee.
4 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia O let the nations be glad and sing for joy: for thou shalt judge the people righteously, and govern the nations upon earth. Selah.
5 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo Let the people praise thee, O God; let all the people praise thee.
6 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo Then shall the earth yield her increase; and God, even our own God, shall bless us.
7 Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus God shall bless us; and all the ends of the earth shall fear him.
8 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper —
9 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel —
10 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti —
11 animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus —
12 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae —
13 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia —
14 si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri —
15 cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon —
16 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis —
17 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper —
18 currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto —
19 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum —
20 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper —
21 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus —
22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis —
23 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris —
24 ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso —
25 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto —
26 praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum —
27 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel —
28 ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali —
29 praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis —
30 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera —
31 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt —
32 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo —
33 regna terrae cantate Deo canite Domino semper —
34 qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis —
35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis —
36 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus —

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL