시편 55편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절
- 1 victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth
- 2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
- 3 conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
- 4 quacumque die territus fuero ego in te confidam
- 5 in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
- 6 tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
- 7 congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
- 8 quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
- 9 secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
- 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
- 11 in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
- 12 in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
- 13 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗