로그인

시편 5편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절

  1. 1 victori pro hereditatibus canticum David
  2. 2 verba mea audi Domine intellege murmur meum
  3. 3 rex meus et Deus meus
  4. 4 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
  5. 5 mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
  6. 6 nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
  7. 7 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
  8. 8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
  9. 9 Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
  10. 10 non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
  11. 11 sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
  12. 12 et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
  13. 13 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗