로그인

시편 49편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 23절

  1. 1 canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius
  2. 2 de Sion perfecta decore Deus apparuit
  3. 3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
  4. 4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
  5. 5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
  6. 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
  7. 7 audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
  8. 8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper
  9. 9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
  10. 10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
  11. 11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
  12. 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
  13. 13 numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
  14. 14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
  15. 15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
  16. 16 impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
  17. 17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
  18. 18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
  19. 19 os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
  20. 20 sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
  21. 21 haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos
  22. 22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet
  23. 23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗