로그인

시편 43편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 26절 · 대역: King James Version

절Biblia Sacra Vulgata (2007)King James Version
1 pro victoria filiorum Core eruditionis Judge me, O God, and plead my cause against an ungodly nation: O deliver me from the deceitful and unjust man.
2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis For thou art the God of my strength: why dost thou cast me off? why go I mourning because of the oppression of the enemy?
3 tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos O send out thy light and thy truth: let them lead me; let them bring me unto thy holy hill, and to thy tabernacles.
4 non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi Then will I go unto the altar of God, unto God my exceeding joy: yea, upon the harp will I praise thee, O God my God.
5 tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob Why art thou cast down, O my soul? and why art thou disquieted within me? hope in God: for I shall yet praise him, who is the health of my countenance, and my God.
6 in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros —
7 non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me —
8 quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti —
9 in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper —
10 verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris —
11 vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos —
12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos —
13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum —
14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro —
15 posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus —
16 tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me —
17 a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris —
18 omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo —
19 non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua —
20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis —
21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum —
22 numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis —
23 consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum —
24 quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras —
25 quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster —
26 surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam —

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL