시편 34편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 28절
- 1 David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
- 2 adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
- 3 evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
- 4 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
- 5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
- 6 sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
- 7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
- 8 veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
- 9 anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
- 10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
- 11 surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
- 12 reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
- 13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
- 14 quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
- 15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
- 16 scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
- 17 Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
- 18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
- 19 non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
- 20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
- 21 et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
- 22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
- 23 consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
- 24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
- 25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
- 26 confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
- 27 laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
- 28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗