시편 148편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절
- 1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
- 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius
- 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
- 4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
- 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
- 6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit
- 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
- 8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius
- 9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
- 10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
- 11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
- 12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
- 13 quoniam sublime nomen eius solius
- 14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗