로그인

시편 134편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 21절

  1. 1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
  2. 2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
  3. 3 laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
  4. 4 quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
  5. 5 quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
  6. 6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
  7. 7 levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
  8. 8 qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
  9. 9 misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
  10. 10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
  11. 11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
  12. 12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
  13. 13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
  14. 14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
  15. 15 idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
  16. 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
  17. 17 aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
  18. 18 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
  19. 19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
  20. 20 domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
  21. 21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗