시편 129편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 8절
- 1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
- 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
- 3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
- 4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
- 5 anima mea ad Dominum
- 6 a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
- 7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
- 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗