시편 121편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 9절
- 1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
- 2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
- 3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
- 4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
- 5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
- 6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
- 7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
- 8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
- 9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗