로그인

시편 115편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절

  1. 10 credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
  2. 11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
  3. 12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
  4. 13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
  5. 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
  6. 15 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
  7. 16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
  8. 17 tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
  9. 18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
  10. 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗