로그인

시편 113편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 26절

  1. 1 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
  2. 2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
  3. 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
  4. 4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
  5. 5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
  6. 6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
  7. 7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
  8. 8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
  9. 9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
  10. 10 propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
  11. 11 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
  12. 12 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
  13. 13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
  14. 14 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
  15. 15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
  16. 16 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
  17. 17 Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
  18. 18 domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
  19. 19 timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
  20. 20 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
  21. 21 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
  22. 22 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
  23. 23 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
  24. 24 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
  25. 25 non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
  26. 26 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗