스가랴 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 스가랴 (Zechariah) · 13절
- 1 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum
- 2 et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
- 3 et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius
- 4 et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius
- 5 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius
- 6 o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
- 7 o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
- 8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius
- 9 quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
- 10 lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus
- 11 et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te
- 12 et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem
- 13 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗