로그인

사무엘하 22장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사무엘하 (2 Samuel) · 51절

  1. 1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
  2. 2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
  3. 3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
  4. 4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
  5. 5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
  6. 6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
  7. 7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
  8. 8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
  9. 9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
  10. 10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
  11. 11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
  12. 12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
  13. 13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
  14. 14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
  15. 15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
  16. 16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
  17. 17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
  18. 18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
  19. 19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
  20. 20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
  21. 21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
  22. 22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
  23. 23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
  24. 24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
  25. 25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
  26. 26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
  27. 27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
  28. 28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
  29. 29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
  30. 30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
  31. 31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
  32. 32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
  33. 33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
  34. 34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
  35. 35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
  36. 36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
  37. 37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
  38. 38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
  39. 39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
  40. 40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
  41. 41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
  42. 42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
  43. 43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
  44. 44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
  45. 45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
  46. 46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
  47. 47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
  48. 48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
  49. 49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
  50. 50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
  51. 51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗