사무엘상 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사무엘상 (1 Samuel) · 22절
- 1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel
- 2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee
- 3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium
- 4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha
- 5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes
- 6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
- 7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos
- 8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi
- 9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
- 10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem
- 11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum
- 12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum
- 13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas
- 14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis
- 15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis
- 16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo
- 17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
- 18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
- 19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos
- 20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis
- 21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini
- 22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗