사도행전 18장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 27절
- 1 post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
- 2 et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
- 3 et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis
- 5 cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
- 6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam
- 7 et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
- 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
- 9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas
- 10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
- 11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
- 12 Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
- 13 dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
- 14 incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem
- 15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
- 16 et minavit eos a tribunali
- 17 adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
- 18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
- 19 devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
- 20 rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
- 21 sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso
- 22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
- 23 et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
- 24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
- 25 hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
- 26 hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei
- 27 cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
- 28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗