사도행전 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 52절
- 1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
- 2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
- 3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
- 4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
- 5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
- 6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
- 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
- 8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
- 9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum
- 10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
- 11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
- 12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini
- 13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
- 14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
- 15 post lectionem autem Legis et Prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
- 16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
- 17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
- 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
- 19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum
- 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
- 21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
- 22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
- 23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
- 24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
- 25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
- 26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
- 27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
- 28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
- 29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
- 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his
- 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
- 32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
- 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
- 34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
- 35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
- 36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
- 37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
- 38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
- 39 in hoc omnis qui credit iustificatur
- 40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
- 41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
- 42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
- 43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
- 44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini
- 45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
- 46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
- 47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
- 48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
- 49 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
- 50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
- 51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
- 52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗