베드로전서 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 베드로전서 (1 Peter) · 14절
- 1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
- 2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
- 3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
- 4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
- 5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
- 6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
- 7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
- 8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
- 9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
- 10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
- 11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
- 12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
- 13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
- 14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo EXPLICIT EPISTULA PETRI ·I·
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗