로그인

민수기 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 89절

  1. 1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
  2. 2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
  3. 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
  4. 4 ait autem Dominus ad Mosen
  5. 5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
  6. 6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
  7. 7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
  8. 8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
  9. 9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
  10. 10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
  11. 11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
  12. 12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
  13. 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  14. 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
  15. 15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  16. 16 hircumque pro peccato
  17. 17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
  18. 18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
  19. 19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  20. 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
  21. 21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  22. 22 hircumque pro peccato
  23. 23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
  24. 24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
  25. 25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  26. 26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  27. 27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  28. 28 hircumque pro peccato
  29. 29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
  30. 30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
  31. 31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  32. 32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  33. 33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  34. 34 hircumque pro peccato
  35. 35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
  36. 36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
  37. 37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  38. 38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  39. 39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  40. 40 hircumque pro peccato
  41. 41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
  42. 42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
  43. 43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  44. 44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
  45. 45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  46. 46 hircumque pro peccato
  47. 47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
  48. 48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
  49. 49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  50. 50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  51. 51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  52. 52 hircumque pro peccato
  53. 53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
  54. 54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
  55. 55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  56. 56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  57. 57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  58. 58 hircumque pro peccato
  59. 59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
  60. 60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
  61. 61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  62. 62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  63. 63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  64. 64 hircumque pro peccato
  65. 65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
  66. 66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
  67. 67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  68. 68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  69. 69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  70. 70 hircumque pro peccato
  71. 71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
  72. 72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
  73. 73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  74. 74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  75. 75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  76. 76 hircumque pro peccato
  77. 77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
  78. 78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
  79. 79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  80. 80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  81. 81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  82. 82 hircumque pro peccato
  83. 83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
  84. 84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
  85. 85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
  86. 86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
  87. 87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
  88. 88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
  89. 89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗