민수기 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 31절
- 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
- 2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
- 3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
- 4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
- 5 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
- 7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
- 8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
- 9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
- 10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
- 11 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
- 13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
- 14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
- 15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
- 16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
- 17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
- 18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
- 19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
- 20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
- 21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
- 22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
- 23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
- 24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit
- 25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
- 26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
- 27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
- 28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
- 29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
- 30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
- 31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗