민수기 33장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 56절
- 1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
- 2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
- 3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
- 4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
- 5 castrametati sunt in Soccoth
- 6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
- 7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
- 8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
- 9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
- 10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
- 11 castrametati sunt in deserto Sin
- 12 unde egressi venerunt in Dephca
- 13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
- 14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
- 15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
- 16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
- 17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
- 18 et de Aseroth venerunt in Rethma
- 19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
- 20 unde egressi venerunt in Lebna
- 21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa
- 22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
- 23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
- 24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada
- 25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
- 26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath
- 27 de Thaath castrametati sunt in Thare
- 28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca
- 29 et de Methca castrametati sunt in Esmona
- 30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth
- 31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
- 32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
- 33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
- 34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona
- 35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
- 36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
- 37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
- 38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
- 39 cum esset annorum centum viginti trium
- 40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
- 41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
- 42 unde egressi venerunt in Phinon
- 43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
- 44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
- 45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
- 46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
- 47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
- 48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
- 49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
- 50 ubi locutus est Dominus ad Mosen
- 51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
- 52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
- 53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
- 54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
- 55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
- 56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗