민수기 31장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 54절
- 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
- 2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
- 3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
- 4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
- 5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
- 6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
- 7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
- 8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
- 9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
- 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
- 11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
- 12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
- 13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
- 14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
- 15 ait cur feminas reservastis
- 16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
- 17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
- 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
- 19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
- 20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
- 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
- 22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
- 23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
- 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
- 25 dixitque Dominus ad Mosen
- 26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
- 27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
- 28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
- 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
- 30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
- 31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
- 32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
- 33 boum septuaginta duo milia
- 34 asinorum sexaginta milia et mille
- 35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
- 36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
- 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
- 38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
- 39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
- 40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
- 41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
- 42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
- 43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
- 44 et de bubus triginta sex milibus
- 45 et de asinis triginta milibus quingentis
- 46 et de hominibus sedecim milibus
- 47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
- 48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
- 49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
- 50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
- 51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
- 52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
- 53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
- 54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗