민수기 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 34절
- 1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
- 2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
- 3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
- 4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
- 5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
- 6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
- 7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
- 8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
- 9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
- 10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
- 11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
- 12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
- 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
- 14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
- 15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
- 16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
- 17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
- 18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
- 19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
- 20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
- 21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
- 22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
- 23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
- 24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
- 25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
- 26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
- 27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
- 28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
- 29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
- 30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
- 31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
- 32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
- 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
- 34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗