민수기 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 41절
- 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
- 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
- 4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
- 5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
- 6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
- 7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
- 8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
- 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
- 10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
- 11 sic facietis
- 12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos
- 13 tam indigenae quam peregrini
- 14 eodem ritu offerent sacrificia
- 15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
- 16 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 17 loquere filiis Israhel et dices ad eos
- 18 cum veneritis in terram quam dabo vobis
- 19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
- 20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
- 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
- 22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
- 23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
- 24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
- 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
- 26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
- 27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
- 28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
- 29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
- 30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
- 31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
- 32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
- 33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
- 34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
- 35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
- 36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
- 37 dixit quoque Dominus ad Mosen
- 38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
- 39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
- 40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
- 41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗