민수기 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 34절
- 1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
- 2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 3 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
- 4 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
- 5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
- 6 de tribu Symeon Saphat filium Huri
- 7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
- 8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph
- 9 de tribu Ephraim Osee filium Nun
- 10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
- 11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
- 12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
- 13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
- 14 de tribu Aser Sthur filium Michahel
- 15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
- 16 de tribu Gad Guhel filium Machi
- 17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
- 18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
- 19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
- 20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
- 21 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
- 22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
- 23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
- 24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
- 25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
- 26 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
- 27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
- 28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
- 29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
- 30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
- 31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
- 32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
- 33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
- 34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗