민수기 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 민수기 (Numbers) · 36절
- 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
- 3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
- 4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
- 5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
- 6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
- 7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
- 8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
- 9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
- 10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
- 11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
- 12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
- 13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
- 14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
- 15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
- 16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
- 17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
- 18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
- 19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
- 20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
- 21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
- 22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
- 23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
- 24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
- 25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
- 26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
- 27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
- 28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
- 29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
- 30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
- 31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
- 32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
- 33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
- 34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
- 35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
- 36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗