마태복음 27장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 66절
- 1 Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
- 2 Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
- 3 Tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
- 4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
- 5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
- 6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
- 7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
- 8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
- 9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
- 10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
- 11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
- 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
- 13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
- 14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
- 15 Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
- 16 Habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
- 17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
- 18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
- 19 Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
- 20 Princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
- 21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
- 22 Dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
- 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
- 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
- 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
- 26 Tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
- 27 Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
- 28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
- 29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
- 30 Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
- 31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius Et duxerunt eum ut crucifigerent
- 32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
- 33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
- 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
- 35 Postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
- 36 et sedentes servabant eum
- 37 Et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
- 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
- 39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
- 40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
- 41 Similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
- 42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
- 43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
- 44 Id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
- 45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
- 46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
- 47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
- 48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
- 49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
- 50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
- 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum Et terra mota est et petrae scissae sunt
- 52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
- 53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
- 54 Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
- 55 Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
- 56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
- 57 Cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
- 58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
- 59 Et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
- 60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
- 61 Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
- 62 Altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
- 63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
- 64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
- 65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
- 66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗