로그인

마태복음 22장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 46절

  1. 1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
  2. 2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
  3. 3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
  4. 4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
  5. 5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
  6. 6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
  7. 7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
  8. 8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
  9. 9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
  10. 10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
  11. 11 Intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
  12. 12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
  13. 13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
  14. 14 multi autem sunt vocati pauci vero electi
  15. 15 Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
  16. 16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
  17. 17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
  18. 18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
  19. 19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
  20. 20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
  21. 21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
  22. 22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
  23. 23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
  24. 24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
  25. 25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
  26. 26 similiter secundus et tertius usque ad septimum
  27. 27 novissime autem omnium et mulier defuncta est
  28. 28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
  29. 29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
  30. 30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
  31. 31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
  32. 32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
  33. 33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
  34. 34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
  35. 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
  36. 36 magister quod est mandatum magnum in lege
  37. 37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
  38. 38 hoc est maximum et primum mandatum
  39. 39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
  40. 40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
  41. 41 Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
  42. 42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
  43. 43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
  44. 44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  45. 45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
  46. 46 Et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗