마태복음 20장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 34절
- 1 Simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
- 2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
- 3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
- 4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
- 5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
- 6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
- 7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
- 8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
- 9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
- 10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
- 11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias
- 12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
- 13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
- 14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
- 15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
- 16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
- 17 Et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
- 18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
- 19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
- 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
- 21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
- 22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
- 23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
- 24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
- 25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
- 26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
- 27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
- 28 Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
- 29 Et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
- 30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
- 31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
- 32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
- 33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
- 34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗